Chronica
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
igitur populum uniuersum metus peruaserat, ne paucorum scelus omnium exitio rex Babylonius ultum iret: nam praeter Godoliam [*]( 15 Dan. 2. 19 IV Reg. 25. 23 Jer. 40 sq. ) [*]( 2 et praecipue Judaeos corruptuni censet Bernays l. c. 4 -postrema P: postrema tempora b II propheta (sc. Daniel) annuntiat de Prato 5 absciao P II aea scripsi: ea. (sic) P, et b; cf. Dan. 2, 35 (es pro aes codex etiam II, 8, 5 habet) 6 figuram esse b 8 redigit P, em. Giselinus 11 credentium de Prato: credendum P 13 donatus P, ut coni. Vonck: donatur b 14 misahel P 16 hiezechielis P 20 Judaei quidam malebat de Prato 21 ertirpeP II non 6: om. P 22 concentore P 25 ut ille nos: ille P, ille quia b 26 vni nos: om. P, quam octo 6; cf. Jerem. 41,15 28 babyllonius P )
itaque consilium ineunt fugiendi in Aegyptum, sed prius Hieremiam frequentes adeunt, sciscitantes diuinum responsum.
at ille uerbisDei uniuersos hortari, m solo patrio manerent: si id fecissent, Dei praesidio tuendos nullumque a Babyloniis periculum fore: sin Aegyptum peterent, omnes ibi ferro ac fame diuersoque mortis genere perituros.
sed plebs assueto malo insolens parendi salubribus consiliis et diuino imperio profecta in Aegyptum. quid de ea postea actum, sacris litteris siletur: nobis nihil compertum.
Hoc tractu temporum Nabuchodonosor elatus rebus secundis statuam sibi auream immensae magnitudinis posuit adorarique eam ut sacram effigiem praecepit.
quod cum certatim ab omnibus, deprauatis adulatione omnium animis, fieret, Annanias, Azarias et Misael profano officio abstinuerunt, non ignorantes honorem hunc soli Deo debitum. igitur rei ex edicto regis constituuntur, propositaque eis conditio poenarum, ardens caminus, ut praesenti metu adorare statuam cogerentur. uerum illi deuorari ignibus quam piaculum committere maluerunt.
itaqueuincti compedibus in medias flammas coniciuntur. sed ministros infandi operis, dum promptius damnatos in ignem propellunt, flamma absorbuit: Hebraeos - mirum dictu et incredibile non uisentibus—ignis non attigit, cum a spectantibus deambulantes in camino psalmum Deo dicere cernerentur, uisusque cum his inter ignes quartus specie angeli, quem Nabuchodonosor propius intuitus filium Dei se uidisse confessus est.
tum rex haud dubius diuinam in re praesenti fuisse uirtutem, missis per omne regnum suum edictis facti miraculum prouulgauit, confessus soli Deo honorem deferendum.