Chronica
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
ceterum a nostris tum apud Arelatem ac Bitteras, oppida Galliarum, episcoporum concilia fuere. petebatur, ut priusquam in Athanasium subscribere cogerentur, de fide potius disceptarent, ac tum demum de re cognoscendum, cum de persona iudicum constitisset.
sed Valens sociique eius prius Athanasii damnationem extorquere cupiebant, de fide certare non ausi. ab hoc partium conflictu agitur in exilium Paulinus. interea Mediolanum conuenitur, ubi tum aderat imperator: eadem illa contentio nihil inuicem relaxabat.
tum Eusebius Vercellensium et Lucifer a Carali Sardiniae episcopi relegati. ceterum Dionysius, Mediolanensium sacerdos, in Athanasii damnationem se consentire subscripsit, dummodo de fide inter episcopos quaereretur. sed Valens et Vrsatius ceterique metu plebis, quae catholicam fidem egregio studio conseruabat, non ausi piacula profiteri intra palatium congregantur.
illinc epistolam sub imperatoris nomine emittunt, omni prauitate infectam, eo nimirum consilio, ut, si eam aequis auribus populus recepisset, publica auctoritate cupita proferrent: sin aliter fuisset excepta, omnis inuidia esset in rege, et ipsa uenialis, quia etiam tum catechumenus sacramentum fidei merito uideretur potuisse nescire.