Chronica
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
hi ita palatium occupauerant, ut nihil sine eorum nutu ageret imperator, obnoxius quidem omnibus, sed praecipue Valenti deditus.
nam eo tempore, quo apud Mursam contra Magnentium armis certatum, Constantius descendere in conspectum pugnae non ausus in basilica martyrum extra oppidum sita, Valente tum eius loci episcopo in solatium assumpto, diuersatus est. ceterum Valens callide per .. suos disposuerat, ut quis proelii fuisset euentus primus cognosceret, uel gratiam regis captans, si prior bonum nuntium detulisset, uel uitae consulens, ante.capturus fugiendi spatium, si quid contra accidisset.
itaque paucis, qui [*]( 15 Hilarii fragm. n (ex epist. Sardic. synodi). ) [*]( 2 concessuros Vorstius, ut est paulo post u. 5 3 arrios P: Arrium b 6 concesserunt coni. de Prato 6 portior P 9 de A. non praebere Giselinus 11 quodlibet b 12 deuixerant P 15 in perfidiam Vorstius 16 mursia P, em. de Prato II ab Heraclia b 18 menofantus P, ut cosi. de Prato : Menophanes b II Laodicea b II Neronopoli Sigonius (sed ille Neronipoli): Neapoli Pb. Jeropoli cod. Hilarii 20 obnixius P 21 mursam P: Morsam b 22 constantiùs (sed - eras.) P: Constantinus b 22 conspectu P 25 per agros (uel campum) auos de Prato, ipse malim per uiam suos )
facilis ad credendum imperator palam postea dicere solitus, se Valentis meritis, non uirtute exercitus uicisse.
Ab hoc initio illecti principis extulere animos Arriani, potestate regis usuri, ubi auctoritate sua parum ualuissent. igitur cum sententiam eorum, quam de Athanasio dederant, nostri non reciperent, edictum ab imperatore proponitur, ut qui in damnationem Athanasii non subscriberent, in exilium pellerentur.
ceterum a nostris tum apud Arelatem ac Bitteras, oppida Galliarum, episcoporum concilia fuere. petebatur, ut priusquam in Athanasium subscribere cogerentur, de fide potius disceptarent, ac tum demum de re cognoscendum, cum de persona iudicum constitisset.
sed Valens sociique eius prius Athanasii damnationem extorquere cupiebant, de fide certare non ausi. ab hoc partium conflictu agitur in exilium Paulinus. interea Mediolanum conuenitur, ubi tum aderat imperator: eadem illa contentio nihil inuicem relaxabat.
tum Eusebius Vercellensium et Lucifer a Carali Sardiniae episcopi relegati. ceterum Dionysius, Mediolanensium sacerdos, in Athanasii damnationem se consentire subscripsit, dummodo de fide inter episcopos quaereretur. sed Valens et Vrsatius ceterique metu plebis, quae catholicam fidem egregio studio conseruabat, non ausi piacula profiteri intra palatium congregantur.
illinc epistolam sub imperatoris nomine emittunt, omni prauitate infectam, eo nimirum consilio, ut, si eam aequis auribus populus recepisset, publica auctoritate cupita proferrent: sin aliter fuisset excepta, omnis inuidia esset in rege, et ipsa uenialis, quia etiam tum catechumenus sacramentum fidei merito uideretur potuisse nescire.