Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

igitur huius mali causa synodus apud Nicaeam ex toto orbe contrahitur, ccc siquidem et duodeuiginti episcopis congregatis: fides plena, conscribitur, haeresis Arriana damnatur, imperator decretum episcopale complectitur.

Aniani nihil contra sanam fidem retractare ausi, se quoque tamquam adquiescentes nec aliud sentientes ecclesiis miscuerunt: manebat tamen in pectoribus eorum insitum in catholicos uiros odium, et aduersus quos de fide disceptare non poterant, eos subornatis accusatoribus fictisque criminibus appetebant.

Itaque primum Athanasium Alexandriae episcopum, uirum sanctum, qui apud Nicaenam synodum diaconus adfuerat, aggrediuntur absentemque condemnant.

etenim ad crimina, quae falsi testes congesserant, aggregabant, quod Marcellum atque Photmum haereticos sacerdotes, synodi iudicio condemnatos, prauo studio recepisset.

sed de Photino dubium non erat merito fuisse damnatum: in Marcello nihil tum damnatione dignum repertum uidebatur, maximeque ei a studiis partium innocentia accesserat, quod eosdem illos iudices, a quibus fuerat condemnatus, haereticos esse nemo dubitabat.

ceterum Arriani non hos potius quam Athanasium remouere cupiebant. itaque imperatorem eo usque compellunt, ut Athanasius exulatum ad Gallias mitteretur.

mox in Aegypto LXXX episcopi congregati Athanasium iniuste condemnatum esse pronuntiant. res ad Constantinum refertur: iubet ex toto orbe apud Sardicam episcopos congregari atque . omne iudicium, quo Athanasius damnatus fuerat, retractari i. [*]( 3-5 Hilarii fragm. II, 27 ) [*]( sui ei nihilo in substantiam nonam atque alteram Deum nouum alterumque fecisse 1 et Galesinius: eo P 2 deum P: factum Dominum b II fecisse supple- uimus ex Hilario 6 dampnatur P 7 detrectare coni. de Prato 10 adacrsum b 12 uirn sanctum P distincte: iuns consultum b 13 affuerat P 15 fotinum P et sic postea 19 a studiis p. innocentia Mceaserat scripsi: astudiis p. innocentiù cesserat P, studium p. innocontium aceesserat b 20 condempnatus P et sic saepius 23 compellant tnalebat de Prato II, p, 103 II athanasids (sic) P 25 Constantinum] at u. de Prato ad h. l. 26 serdicam P )

90
inter haec Constantinus moritur:

synodus congregata iam Constantio imperatore Athanasium absoluit, Marcellus quoque episcopatui redditur: nam de Photino episcopo Sirmiensi non est rescissa sententia, qui etiam nostrorum iudicio haereticus probatur. et tamen hoc ipsum Marcellum grauabat, quia Photinus auditor eius fuisse in adolescentia uidebatur.