Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

igitur huius mali causa synodus apud Nicaeam ex toto orbe contrahitur, ccc siquidem et duodeuiginti episcopis congregatis: fides plena, conscribitur, haeresis Arriana damnatur, imperator decretum episcopale complectitur.

Aniani nihil contra sanam fidem retractare ausi, se quoque tamquam adquiescentes nec aliud sentientes ecclesiis miscuerunt: manebat tamen in pectoribus eorum insitum in catholicos uiros odium, et aduersus quos de fide disceptare non poterant, eos subornatis accusatoribus fictisque criminibus appetebant.

Itaque primum Athanasium Alexandriae episcopum, uirum sanctum, qui apud Nicaenam synodum diaconus adfuerat, aggrediuntur absentemque condemnant.

etenim ad crimina, quae falsi testes congesserant, aggregabant, quod Marcellum atque Photmum haereticos sacerdotes, synodi iudicio condemnatos, prauo studio recepisset.

sed de Photino dubium non erat merito fuisse damnatum: in Marcello nihil tum damnatione dignum repertum uidebatur, maximeque ei a studiis partium innocentia accesserat, quod eosdem illos iudices, a quibus fuerat condemnatus, haereticos esse nemo dubitabat.

ceterum Arriani non hos potius quam Athanasium remouere cupiebant. itaque imperatorem eo usque compellunt, ut Athanasius exulatum ad Gallias mitteretur.