Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

extant etiam mandatae litteris praeclarae eius temporis martyrum passiones, quas conectendas non putaui, ne modum operis excederem.

Sed finis persecutionis illius fuit abhinc annos VIIII et LXXX, quo tempore Christiani imperatores esse coeperunt. namque tum Constantinus rerum potiebatur, qui primus omnium Romanorum principum Christianus fuit.

sane tum Licinius, qui aduersum Constantinum de imperio certauit, milites suos litare praeceperat: abnuentes militia reiciebat. sed id inter persecutiones non computatur: adeo res leuioris negotii fuit, quam ut ad ecclesiarum uulnera perueniret.

exinde tranquillis rebus pace perfruimur: neque ulterius persecutionem fore credimus, nisi eam, quam sub fine iam saeculi Antichristus exercebit. etenim sacris uocibus decem plagis mundum afficiendum pronuntiatum est: ita cum iam VIIII fuerint, quae superest ultima erit.