Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

et quia Christiani ex Iudaeis potissimum putabantur — namque tum Hierosolymae non nisi ex circumcisione habebat ecclesia sacerdotem — militum cohortem custodias in perpetuum agitare iussit, quae Iudaeos omnes Hierosolymae aditu arceret.

quod quidem Christianae fidei proficiebat, quia tum paene omnes Christum Deum sub legis obseruatione credebant. nimirum id Domino ordinante dispositum, ut legis seruitus a libertate fidei atque ecclesiae tolleretur.

ita tum primum Marcus ex gentibus apud Hierosolymam episcopus fuit. quarta sub Adriano persecutio numeratur, quam tamen postea exerceri prohibuit, iniustum esse pronuntians, ut quisquam sine crimine reus constitueretur.

Post Adrianum Antonino Pio imperante pax ecclesiis fuit. sub Aurelio deinde, Antonini filio, persecutio quinta agitata. ac tum primum intra Gallias martyria uisa, serius trans Alpes Dei religione suscepta. sexta deinde Seuero imperante Christianorum uexatio fuit.