Chronica
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
in lapide uero sine manibus abscisso, quiaurum, argentum, aes, ferrum testumque comminuit, Christi figura est. is enim non conditione humana editus, siquidem non ex uoluntate uiri, sed ex Deo natus est, mundum istum, in quo sunt regna terrarum, in nihilum rediget regnumque aliud incorruptum atque perpetuum, id est futurum saeculum, quod sanctis paratum est, confirmabit.
de quo uno adhuc quorumdam fides in ambiguo est, non credentium de futuris, cum de praeteritis conuincantur. igitur Daniel multis a rege muneribus donatus, praefectus Babyloniae atque omni imperio, in summis honoribus habebatur. eius suffragio Annanias, Azarias et Misael ad summam aeque dignitatem et potestatem prouecti.
eodem fere tempore praeclara Ezechielis prophetia extitit, reuelato ei futurorum et resurrectionis mysterio. extat liber magni operis et cum cura legendus.
At in Iudaea, cui post excidium Hierosolymae Godoliam praepositum supra memorauimus, aegre ferentes Iudaei principem sibi ex stirpe non regia arbitrio uictoris datum, Ismael quodam duce et concitatore nefandae coniurationis, dispositis eum in conuiuio insidiis peremerunt.
at hi, qui extra noxiam fuerant, ultum ire facinus cupientes propere aduersum Ismael arma capiunt. sed ut ille cognouit exitium sibi imminere, relicto exercitu, quem contraxerat, non amplius octo comitantibus ad Ammonitas confugit.