Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

nec defuere qui profano imperio uolentes parerent. tum uero foedum spectaculum: per uniuersas urbes palam. in plateis litabatur, sacra etiam legis et prophetarum uolumina igni cremata.

Ea tempestate Matthathias, Iohannis filius, sacerdos erat. hic cum a regiis cogeretur edicto parere, egregia constantia profana contemnens, Hebraeum publice profanantem in ore omnium iugulauit. tum demum reperto duce facta secessio est.

Matthathias oppido egressus, multis ad eum confluentibus, speciem iusti exercitus effecerat: quis omnibus destinatum erat aduersus profanum imperium se annis tueri, et uel in bello occumbere quam impias cerimonias exercere.

interea Antiochus per Graecas quoque urbes, quae in illius imperio erant, repertos Iudaeos sacricare cogebat mauditisque cruciatibus reluctantes afficiebat.

qua tempestate illustris illa passio septem fratrum matrisque fuit: qui omnes, cum legem Dei, instituta maiorum uiolare suppliciis cogerentur, mori maluerunt. ad extremum poenas mortesque eorum comitata mater est.