Chronica
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
ad haec Holofernes ferox multis uictoriis, nihil sibi inuictum ratus, ira accensus, cur ex peccato potissimum Iudaeorum pendere illius uictoria putaretur, propelli Achior in castra Hebraeorum iubet, ut cam his periret, quos uinci non posse affirmauerat.
ac tum Iudaei montes petiuerant: ita quibus id negotii datum, ima [*]( 2 Judith 2 sq. 7 Judith 4. 12 Judith 5. 28 Judith 6. ) [*]( 2 oloferne Petaic deinceps 3 delegerat b 6 torrere P 8 antea nos: antead P (an ex antehac?), ante b 11 salutem P 12 et 25 olofernis P, item, p. 72,5 II Moabitis] addendum censet Drusius et Am. monitis (uei et flliia Ammon), quia Aohior Ammonitarum dux fuerit 13 asumptis P 15 aeitor P (etsic deinceps, sed p., 721 accitor), Accitor b, em. Drusius, cf. Judith 5, 6 20 emeruiase P 22 captiui. tatis P II coercerentur Vorstius 28 uincti P )
igitur Holofernes difficultate locorum comperta, quia adiri praecelsa non poterant, montes militibus circumdat et summa cura Hebraeos aquationibus prohibet: eoque maturius obsidionem sensere. itaque uicti penuria aquae ad Oziam principem concurrunt, proni omnes ad deditionem. ille uero opperiendum paulisper et diuinum auxilium expectandum respondens, quinto demum die deditionis tempus constituit.
Quod ubi Iudith compertum, quae uiro uidua, praediues opibus, insignis specie, sed moribus quam uultu illustrior tum in castris erat, artis suorum rebus etiam certo sibi exitio audendum aliquid et temptandum rata, caput comit, uultu expolitur, comite ancillacastra hostium ingreditur.
statimque ad Holofemem deducta perditas res suorum memorat, se transfugio uitae consuluisse. deinde a duce poscit liberum extra castra nocturno tempore egressum orandi gratia. mandatum id uigilibus portarumque custodibus.
sed ubi per triduum egrediendi ac redeundi consuetudinem sibi barbaris fidem fecit, Holofernem cupido incessit dediticiae corpore abuti: etenim forma excellenti Persam facile permouerat. ita ad ducis tentorium per Baguam eunuchum deducitur, initoque conuiuio barbarus multo se uino obruit.
tum remotis ministris, priusquam uim mulieri inferret, somno captus est. Iudith tempore arrepto caput hostis desecat secumque aufert. et cum secundum consuetudinemcastrisegredi crederetur, incolumis regressa.
postero die Hebraei, caput Holofernis de superioribus ostentantes, [*]( 8 Judith 7. 12 Judith 8-10. 18 Judith 12. 27 Judith 13 sq. ) [*]( 2 amin aduerterunt P 3 in pacem nos: inparem P, parem b 6 milibus P 10 demum Sigonius: decimo P, cf. ltό. Judith 7,15 14 arctis b 20 consuetudinem sibi, barbaris fidem distinctum est in editt. ; uidetwr sententia: ubi barbaris fidem fecit, sibi esse egred. ac redeundi consuetudinem, cf. infra: cum secundum consuetudinem castris egredi crederetur (consuetudine sibi apud barbaros fidem fecit Vorstius) 21 fideP 22 abntendi Drusius 23 deducitur P, ut coni. Drusius: deducunt b II initoque conuiuio de Prato: initioque conuiuii P 27 regressa P: ad suos regressa est b , )