Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

porro Cambyses non ultra VIIII annos rerum potitus est. unde, si in historia opinari licet, sub Ocho rege, qui post Artaxersen secundum fuit, haec gesta crediderim: idque uel ex hoc conicio, quod idem Ochus, ut in saecularibus legi, natura immitis cupidusque bellorum traditur. nam et arma finitimis intulit et Aegyptum, quae ante multos annos desciuerat, bello recuperauit.

quo tempore etiam sacra eorum et Apim in deum receptum irrisisse traditur: quod postea Baguas, spado eius natione Aegyptius, indignatus, contumeliam gentis morte regis ultus est. meminit. autem huius Baguae historia diuina:

nam cum Holofernes iussu regis aduersum Iudaeos duxit exercitum, Baguam in isdem castris fuisse memorauit. unde non immerito in argumentum nostrae opinionis adduxerim, ut rex ille, Nabuchodonosor nuncupatus, Ochus fuerit, sub quo Baguam fuisse mundiaies historici prodiderunt.

ceterum illud nemini mirum esse oportebit, quod scriptores saecularium litterarum nihil ex his, quae sacris uoluminibus scripta sunt, attigerunt: Dei spiritupraeualente, ut intaminata ab ore corrupto uel falsis uera miscente intra sua tantum mysteria contineretur historia, quae separata a mundi negotiis et sacris tantumuocibus proferenda permisceri cum aliis uelut aequali sorte non debuit: