Chronica
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
Esther lamentantis voce excita rem, ut erat, cognoscit. tum uero anceps consilii, quia adeundi regem potestas non erat — etenim more Persarum reginae introire ad regem nisi accersitae non licet, nec tamen, cum fuerit regi libitum, sed statuto tempore admittitur — et forte tum ita euenerat, ut diebus xxx proximis separata a conspectu regis Esther haberetur.
igitur audendum aliquid pro ciuibus rata, etsi certa pestis adesset, pulchro m negotio occumbere parata, inuocato prius Deo, aulam regis ingreditur. at barbarus re insolita percussus, paulatim blandimento muliebri delinitus, postremo ad cenam reginae perducitur, unaque cum illo Aman ille regi carus et Iudaeae genti infestus.
igitur cum iam post epulas multis poculis conuiuium calere coepisset, Esther genibus regis aduoluitur, gentis suae perniciem deprecatur. rex uero nihil se petenti, si quid ultra peteret, negaturum pollicetur.
tum Esther arrepto tempore Amanis mortem flagitat in ultionem gentis, quam perditam cupierat. sed rex amici memor paulisper cunctatus deliberandi gratia modicum secessit. deinde regressus ut uidit Aman reginae genua complexum, succensus ira et appetitam reginam clamitans, morte eum amci iubet.
et tum regi compertum, poenam crucis per Aman Mardochaeo paratam. ita Aman eaedem cruci affigitur, omniaque bona eius Mardochaeo data Iudaeique sunt absoluti. Artaxerses regnauit annos duos et LX, eidemque Ochus successit.