Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

cum ad regales nuptias duceretur, mandante educatore genus et patriam occultauit, admonita ne paternarum traditionum immemor, etsi in matrimonium alienigenae captiua succederet, gentilium cibis participaret.

igitur iuncta regi breui, ut fit, ui pulchritudinis totum eius animum facile cepit, adeo ut eam aequatam imperio insigni regio, ueste purpurea donaret.

Qua tempestate Mardochaeus inter proximos regis erat, pro uirili portione negotiorum familiarium curator. is compositas a duobus spadonibus regi insidias prodiderat, atque ex eo carior summisque honoribus donatus.

erat ea tempestate regi Aman quidam perfamiliaris, quem aequatum sibi adorari more regum praeceperat. id Mardochaeus unus ex omnibus facere fastidiens odia Persae in se grauiter accenderat.

igitur Aman ad perniciem Hebraei animum intendens regem adit affirmatque, esse in regno eius hominum genus prauis superstitionibus deo hominibusque inuisum, externis legibus uiuens, dignum exitio: rectum esse omnes huius gentis internecioni dare, exque eorum bonis inmensas opes pollicetur.