Chronica
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
erat ea tempestate regi in matrimonio Vastis quaedam, mirae femina [*]( 10 Dan. 9. ) [*]( 1 datA P 3 deductae nos: ductae P, abductae de Prato 4 sunt regressae b 6 n] duo P II artarxersis P 7 Fufium P: Fusium b II Geminium b II rebellium P, em. de Prato 8 malim consS. (sic cod.) 8 (i. e. sunt) anni 14 post CCLX est in P spatium uacuum quindecim fere litterarum 15 nhoc P initio noui uersus, Hoc b II Esther Drusius: heater P et sic deinceps 17 artarxerse P, item u. 22 et 24, et artarrerei u. 20 18 reppcrerim scripsi: repperi P 21 quia non sit scripsi: qui an fuit P, quae ante fuit b II ucrisimilis b 22 tempora Esdra de Prato: tẽprã P 24 sic supra P 26 utrumque tum de Prato delendum censet, nos prius saltem inclusimus ) [*]( 5* )
illa uero stulto rege consultior, pudens uirorum oculis spectaculum corporis praebere, iussa abnuit. qua contumelia barbarus animus permotus uxorem matrimonio ac regia depellit.
igitur cum in locum eius puella regis coniugio quaereretur, reperta est Esther ceteras specie uincere. haec Iudaea ex tribu Beniamin, utroque parente orba, a Mardochaeo patrueli fratre educta.
cum ad regales nuptias duceretur, mandante educatore genus et patriam occultauit, admonita ne paternarum traditionum immemor, etsi in matrimonium alienigenae captiua succederet, gentilium cibis participaret.
igitur iuncta regi breui, ut fit, ui pulchritudinis totum eius animum facile cepit, adeo ut eam aequatam imperio insigni regio, ueste purpurea donaret.
Qua tempestate Mardochaeus inter proximos regis erat, pro uirili portione negotiorum familiarium curator. is compositas a duobus spadonibus regi insidias prodiderat, atque ex eo carior summisque honoribus donatus.
erat ea tempestate regi Aman quidam perfamiliaris, quem aequatum sibi adorari more regum praeceperat. id Mardochaeus unus ex omnibus facere fastidiens odia Persae in se grauiter accenderat.
igitur Aman ad perniciem Hebraei animum intendens regem adit affirmatque, esse in regno eius hominum genus prauis superstitionibus deo hominibusque inuisum, externis legibus uiuens, dignum exitio: rectum esse omnes huius gentis internecioni dare, exque eorum bonis inmensas opes pollicetur.