Chronica
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
ceterum Esdram nihil super reficienda urbe egisse comperio, credo potiorem curam ratus plebem corruptis moribus reformare.
Erat ea tempestate apud Babyloniam, Neemias minister regius, gente Iudaeus, Artaxersi merito obsequiorum. carissimus.
is Iudaeos percontatus, quis paternae urbis status esset, ubi comperit in isdem ruinis iacere patriam, totis sensibus conturbatus cum gemitu multisque lacrimis orasse ad Deum traditur, delicta gentis suae reputans, misericordiam unam efflagitans.
igitur cum eum rex inter epulas maestum extra solitum animaduertisset, poposcit ab eo causam dolorum ut exponeret. tum ille aduersa gentis suae et ruinam ciuitatis deflere, qujae iam per annos fere ducentos et quinquaginta. solo strata, malorum testimonium, spectaculum inimicis praeberet: daret sibi eundi et restituendae eius potestatem.
paruit rex piis precibus, statimque eum cum praesidio equitum, quo tutius iter ageret, dimisit, datis ad praetores epistulis ut necessaria praeberent. is cum Hierosolymam peruenisset, uiritim populo opus urbis distribuit, et certatim iussa omnes curabant. iamque ad medium machinae processerant, cum