Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

quis rebus Esau accensus fratri necem moliebatur. quo metu Iacob hortante matre in Mesopotamiam confugit, admonitus a patre ut ex domo Laban, fratris Rebeccae, uxorem acciperet: tanta illis cura fuit, cum in alienis terris [*]( 7 Gen. 25. 8 I Paral. 1, 32. 13 Gen. 25. 19 Gen. 26. 23Gen.27. 28 Gen. 28. ) [*]( 1 is P: eum b 2 exequerentur b 5 Nahore b 7 Ceturam Drusius 8 paralipomenonis concnbina edicitur P 12 sepulcro P, sed ead. m. sepulchro corr. 15 Domini b 16 minoris Barthius: minori Pb 17 setis Pb 19 incesserat P: terras incesserat b \\I Gerara Sigonius 20 concessit malebat Vorstius 25 se b: om. P 27 queis b 29 amonitus P )

10
consisterent, genus tamen intra familiam suam ducere.

ita Iacob profectus in Mesopotamiam, per soporem Dominum uidisse traditur: atque ob id locum somnii sacratum habens, lapidem ex eo sumpsit: uouitque, si rebus prosperis reuertisset, titulum sibi domus Dei futurum decimasque omnium, quae adquisita sibi forent, Deo daturum.

inde se ad Laban fratrem matris contulit: quem ille sororis filium agnitum in hospitium benigne recepit.

Erant Laban duae filiae, Lia et Rachel: sed Lia oculis deformior, Rachel pulchra traditur. cuius specie Iacob captus amore uirginis conflagrabat, eamque sibi in matrimonio a patre postulans septem annorum seruitio se mancipauit.

sed impleto tempore, Lia ei supponitur: ac rursum septennii seruitio subditur, atque ei Rachel traditur. sed hanc diu sterilem, Liam fecundam fuisse accepimus.