Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

quem angeli propere ab iniuria uindicantes luminibus impudicorum caecitatem offuderunt. tum Loth ab hospitibus edoctus perdendum oppidum, propere cum uxore et filiabus egressus: interdictum tamen est, ne retrorsum respicerent.

sed mulier parum dicto audiens – humano malo quo aegre uetitis abstinetur –, reflexit oculos statimque inmolem conuersa traditur. at Sodoma diuinis ignibus conflagrauit.

Loth autem filiae existimantes humanum genus interisse concubitum inebriati patris appetiuerunt, unde Moab et Ammon nati sunt.

Per idem tempus fere, cum Abraham esset iam! centum annorum, Isaac filius natus est. tum ancillam, de qua Abraham filium susceperat, Sara expulit: quae habitasse in deserto una cum filio et praesidio Dei defensa traditur.

nec multum post Deus Abrahae fidem temptans immolandum sibi a patre filium Isaac poscit. quem ille non cunctatus offerre, cum arae puerum superposuisset gladiumque educeret, uox missa de caelo est, puero parceret: uictimae aries praesto fuit. consummatoque sacrificio Abrahae Deus locutus est, promittens ea quae iam spoponderat.

at Sara, cum septimum et uigesimum et centesimum annum ageret, decessit: corpus cura uiri sepultum in Chebron, Chananaeorum oppido, etenim illic Abraham commorabatur.