Chronica
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
pari deinde industria, qua diuina curauerat, rem bellicam administrauit, Allophylosque frequentibus proeliis contudit: donec ei Sennacherim rex Assyriorum bellum intulit, magno cum exercitu fines eius ingressus, lateque agris uastatis nullo obsistente urbis obsidionem urgebat: Ezechias enim multitudine inferior, non ausus manum conserere, muris se tuebatur.
rex Assyrius portis assultans mimtan excidium, deditionem imperare: Ezechiam frustraDeo confidere, seDei nutu potius arma sumpsisse: uictorem omnium gentium, euersorem Samariae effugi non posse, ni matura deditione sibimet consuluissent.
in hoc rerum statu Ezechias Deo fretus Isaiam prophetam consulit, eiusque responso edocetur, nihil ex hoste periculi fore, diuinum autem auxilium non defuturum. nec multo post Tarraca rex Aethiopum regnum Assyriorum inuadit.
Quo nuntio Sennacherim ad sua tuenda conuersus, fremens et clamitans uictori sibi uictoriam eripi, bellum omisit, missis ad Ezechiam litteris cum uerborum contumeliis denuntians, se paulo post rebus domi compositis ad excidiumludaeaemature rediturum
sed nihil his Ezechias motus orasse Deum traditur, ne hanc tantam hominis insolentiam inultam sineret. ita eadem nocte angelus castra Assyriorum aggressus multa hominum milia leto dedit. rex trepidus in oppidum Niniuem confugit ibique a filiis interfectus dignum se exitum tulit.
per idem tempus Ezechias aeger corpore morbo incubuerat. cumque Isaias ei uerbis Domini annuntiasset [*]( 6 IV Reg. 1. II Par. 31. Esai. 36. 13 EsaL 37. 17 IV Reg. 19 27 IV Reg. 20. Esai. 38. ) [*]( 3 solemne b .7 sennacherim P (ut est in LXX ∑ευvαχηρεlμ): Sens nacherib b, item infra 9 etechias P (litterae t et z in P persmiles sunt) 11 excidum P 13 stlpsisse P, ut coni. Sigonim: srcppreasigse b 15 Esaiam b 16 fore b: fere P 17 tarraca (addito in extrema a apict) P: Tirchac b; in LXX estGagaxa 22 domi compositis b: cd domi positis P II reditum P 23 Dominum b 24 insolenteram P (syTlaba ter per compendium) 25 loeta P, letho b 26 Niniuen b 27 exitum P et Brusius: exitium b 28 esaias hic P || nerbis P, ut coni. dePrato: uerbum b )