Chronica
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
tum rex comprehendi eum ac deduci ad se iubet, sed missi caelesti igne absumpti. rex, ut propheta praedixerat, obiit. successit autem Ioram ei frater eius: isque duodecim annis imperium potitus est. at in parte duarum tribuum Iosaphat rege defuncto Ioram filius regnum tenuit annos duodeuiginti. is Achab filiam uxorem habuit, socero quam patri propior.
post hunc Ochozias filius imperium adeptus est. hoc regnante Elias translatus refertur. eodem tempore Helisaeus, discipulus eius, multis signis potens extitit: quae omnia notiora sunt quam ut stilo egeant.
ab eo uiduae filius [*](14 III Reg. 22. 19 IV Reg. 1. 28 IV Reg. 2. sqq. ) [*]( 2 cam rege orbem b 3 artis P, ut coni. Druaius: actis b; cf. b 23, 2. II, 16,1 4 et argentom b 6 a Domino b 16 Michaea b tt cur P: quod b 21 consecuram P, conBequuturam b 24 imperium P: imperio b 25 iora (pro iora) P 26 annos VIII Sigonius 28 ademptus P 29 heliseuB P, Eliseus b 30 stiio P: nostro stylo b II ab eo P: ab eo eat b .. )
huius temporibus, ut diximus, Ochozias duarum tribuum erat rex, decem uero loram, ut supra retulimus, imperabat: interque eos foedus ictum. nam et aduersum Syros iunctis uiribus bellatum, et aduersum leu, qui per prophetam in regem decem tribuum unctus fuerat, pariter in proelium egressi eadem pugna interiere.
Sed regnum Ioram Ieu tenuit. postOchoziam in Iudaea regem, qui uno anno regnauit, mater eius Gotholia imperium occupauit, adempto nepoti imperio, etiam tum paruo puero, cui Ioas nomen fuit. sed huic ab auia praereptum imperium post octo fere annos per sacerdotes et populum depulsa auia redditum.