Chronica
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
at ille caesum uitulum imposuit, cum prius sacrarium aqua opplesset, inuocatoque Domino spectantibus cunctis ignis caelo delapsus aquam cum hostia absumpsit. tum uero populus solo stratus Deum fateri, idola execrari: postremo Eliae iussu profani sacerdotes comprehensi deductique ad torrentem necati sunt.
redeuntem inde regem propheta prosecutus est: sed cum ei Iezabel regis uxor uitae periculum pararet, ad remotiora secessit. ibi eum Deus allocutus est, vii milia uirorum adhuc esse pronuntians, qui se idolis non dedissent. mirum id Eliae fuit, qui solum se a sacrilegio immunem esse crediderat.
Ea tempestate Achab rex Samariae uineam Nabuthei, adhaerentem sibi, concupiuit. quam cum ille ei uendere noluisset, dolis Iezabel interfectus est. ita Achab uinea potitus est, cumtamen Nabuthei mortem doluisse referatur.
mox per Eliam uerbis Dei increpitus, agnito crimine cilicio indutus egisse paenitentiam traditur: quo facto imminentem poenam auertit.
namque rexSyriae [*]( 17 III Reg. 19. 22 III Reg. 21. ) [*]( 1 Domini b 3 locorum P, at u. p. 44,10 et 45,8 II inde P: inde orta est b 4 Dominum b 6 assumeret P 7 Baal b 8 Domini sui tacite b 9 tam Elias nos: tam forte P (forte ex sequenti \'ne forte\' praeceptum), tum uero Helias b \\I clamite P, an ex clamitatc? 13 spectantibus nos: expcctantibus Pb 15 Dominum b 16 prophani b 18 et 24 zezabel P 19 esse adhuc b 20 que se P II dedidissent malebat de Prato praeeunte Drusio 22 rex Samariae de Prato spurium habet; at u. Reg. III, 21, 1\\1 Nabuthaei b\', Nabuthae Drusius cum LXX, in quibus est Ναβοvϑαl (sed in aliis libris Ναβούϑ) 25 uerbis dei increpitus agnito P: uerbo Domini increpitus, agnitoque b )
et cum iam omnium desperata esset salus, propheta a Deo missus regem adit, hortatur ut in proelium exeat, cunctantem multis confirmat. ita eruptione facta fusi hostes copiosaque praeda reperta.