Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

postremo placuit fieri periculum, ut, si cuius caesam hostiam missus caelo ignis absumeret, rata esset religio quae uirtutem edidisset. ita sacerdotes occiso uitulo Bahal idolum inuocare coeperunt, frustraque consumptis inuocationibus imbecillitatem dei sui taciti fatebantur. tum Elias irridens eos (ne forte\' inquit (dormiat, clamate uehementius, ut somno quo tenetur euigilet\'. enimuero miseri trepidantes mussare, et tamen, quidnam Elias facturus esset, expectare.

at ille caesum uitulum imposuit, cum prius sacrarium aqua opplesset, inuocatoque Domino spectantibus cunctis ignis caelo delapsus aquam cum hostia absumpsit. tum uero populus solo stratus Deum fateri, idola execrari: postremo Eliae iussu profani sacerdotes comprehensi deductique ad torrentem necati sunt.

redeuntem inde regem propheta prosecutus est: sed cum ei Iezabel regis uxor uitae periculum pararet, ad remotiora secessit. ibi eum Deus allocutus est, vii milia uirorum adhuc esse pronuntians, qui se idolis non dedissent. mirum id Eliae fuit, qui solum se a sacrilegio immunem esse crediderat.

Ea tempestate Achab rex Samariae uineam Nabuthei, adhaerentem sibi, concupiuit. quam cum ille ei uendere noluisset, dolis Iezabel interfectus est. ita Achab uinea potitus est, cumtamen Nabuthei mortem doluisse referatur.

mox per Eliam uerbis Dei increpitus, agnito crimine cilicio indutus egisse paenitentiam traditur: quo facto imminentem poenam auertit.