Chronica
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
tum Salomon diuinae sapientiae munere perimi puerum corpusque eius diuidi inter ambigentes iubet. cumque una earum iudicio adquieuisset, alia uero cedere potius puero quam discerpi eum mallet, Salomon ex affectu feminae hanc uere matrem esse coniectans, puerum illi adiudicauit, non sine circumstantium admiratione, siquidem latentem ueritatem prudentia protulisset.
ita in admirationem ingenii prudentiaeque eius reges uicinarum gentium amicitiam ab eo foedusque petiere, parati imperata facere.
Quis opibus confisus templum Deo inmensi operis facere aggressus, paratis per triennium impendiis, quarto fere imperii anno primum fundamentum iecit, a profectione Hebraeorum ex Aegypto anno fere octauo et octogesimo et quingentesimo, licet libro Regnorum tertio CCCCXL fuisse referantur, quod nequaquam conuenit, siquidem per seriem superius comprehensam facilius fuerit, ut minus fortassis annorum quam amplius annotarim.
sed non dubito librariorum potius neglegentia, praesertim tot iam saeculis intercedentibus, ueritatem fuisse corruptam, quam ut propheta errauerit. sicut in hoc ipso nostro opusculo futurum credimus, ut describentium incuria, quae non incuriose a nobis sunt digesta, uitientur. igitur Salomon coeptum templi opus uigesimo anno explicuit.
celebrato deinde ibidem sacrificio dictaque oratione, qua populum templumque benedixit, Deus ad eum locutus est, denuntians fore, si quando peccassent ac Deum reliquissent, [*]( 1 III Reg. 3. 15 III Reg. 4 18 III Reg. 6 30 III Reg. 8. ) [*]( 8 indici perperam malebat de Prato 9 negantes P corr. et b 18 Queis b /I Domino immensi b 29 uitentnr P 31 Dominus b, item 32 Dominum. )