Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Saul nesciens in primo speluncae aditu reficiendi corporis gratia successerat, ibique somno captus requiescebat. quod ubi Dauid animaduertit, hortantibus cunctis ut oportunitate uteretur, abstinuit regis exitio, diploidem tamen eius abstulit.

mox egressus tuto eminus loco a tergo allocutus est, sua in illum commemorans beneficia, ut saepe pro regno eius caput periculis obiectasset, ut postremo praesenti tempore a Deo sibi traditum interimere noluisset. ad haec Saul culpam fateri, ueniam precari, lacrimas fundere, pietatem Dauid extollere, malitiam suam incusare, regem eum et filium appellans.

tantum ex feroci illo animo mutatum: crederes nihil ultra aduersum generum ausurum. sed Dauid, qui pensius ingenium mali spectatum haberet et cognitum, nihil regi credendum ratus intra eremum se continebat.

Saul uecors animi, quia comprehendendi generum potestas non erat, filiam suam Melchol Dauid, ut supra retulimus, nuptam Faltim cuidam in matrimonium dedit. Dauid ad Allophylos confugit. - ;

Ea tempestate Samuel diem functus est. Saul Allophylis bellum inferentibus Deum consulit nullumque ei responsum redditum. tum per mulierem, cuius uiscera spiritus erroris impleuerat, Samuelem euocatum consulit. dictum ei ab eo est, postero illum die cum filiis uictum ab Allophylis in proelio casurum.