Chronica
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
Iudaei autem, ubi referri aream uiderunt, certatim ex oppido Betsamis cum gaudio obuiam ruere, festinare, exultare, grates Deo referre. mox Leuitae, quorum hoc negotium erat, sacrificium Deo celebrant, bouesque eas, quae arcam adduxerant, immolant.
sed in oppido, quod supra diximus, teneri arca non potuit. itaque passim Dei nutu per totam urbem saeuitum, arca in Cariathiarim oppidum translata est ibique per uiginti annos fuit.
Ea tempestate Samuel sacerdos Hebraeis praeerat: quietis a bello rebus populus in otio degebat. pax deinde Allophylorum irruptione turbata, trepidantibus cunctis ob conscientiam peccati.
Samuel caesa prius hostia Deo fretus suos in proelium eduxit, primoque impetu fusis hostibus uictoria penes Hebraeos stetit.
sed hostili metu remoto secundis tranquillisque rebus, corruptis consiliis, more uulgi, cui praesentia fastidio, insueta desiderio sunt, regium nomen, cunctis fere liberis gentibus perinuisum, populus desiderabat: plane insigni exemplo amentiaepraeoptabat libertatem seruitio mutare.
igitur frequentesSamuelem circumsistunt, ut, quia iam ipse senuisset, regem eis constitueret.