Chronica
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
tum Leuita m testimonium diri racmons membra eius in duodecim discissa partes per duodecim tribus misit, quo promptius omnes facti inuidia commoueret.
quod ubi omnibus compertum, undecim reliquae tribus aduersum Beniamin in bellum conspirant. huic bello ludas, ut diximus, dux fuit. sed duobus proeliis male pugnatum: tertio demum Beniamitae uicti caesique ad internecionem: ita paucorum scelus publico exitio punitum. haec quoque Iudicum uolumine continentur:
Regum libri sequuntur. sed mihi annorum ordinem et seriem temporum persequenti parum continuata uidetur historia.
nam cum post Samson iudicem Semigar fuerit, pauloque post historia consignet populum sine iudicibus egisse, Heli etiam sacerdos libris regnorum fuisse referatur, sed quot anni inter Heli et Samson fuerint minime scriptura prodiderit, uideo medii quiddam fuisse temporis, quod laboret ambiguo.
ceterum a die mortis Iesu usque in id tempus, quo Samson defunctus est, numerantur anni cccc et XVIIII, a mundi autem exordio anni IIII ccc et m.