Chronica
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
unde cum reputare in animo soleo, populum tot beneficiis Dei obligatum, tot cladibus cum peccaret coercitum, expertumque et misericordiam et seueritatem Dei nequaquam emendatum, et cum semper ueniam erroris acciperet, semper peccasse post ueniam, nihil mirum uideri potest Christum [*](4 Jud. 3. 14 Jud. 4 sq. 20 Jud. 5. ) [*]( 1 pernitiosa P, item u. 4 pernitie II longo P: longe b 3 internetioni P 5 malim Mesopotamiae uicti 6 vm Vorstim (ef. Jud. 3,8): vn Pb IIlibertate P 7 quadraginta Judicum 3,11, cf. de Prato ad h. I. 9 Eglom Vorgtius: eglo P (ab Eglo enim rege b) 10 intinctu P \\I Aod Drusius: Adon Pb 11 exercitui P 13 Samegar LXX et August. Quaest. 25 in lib. Jud. II isque P (corr. 1 m. ex icque): hicque b II aduersum P corr. II allofilos P II secundo euentu Drusim 19 forma J. C. Hofmeisterus (in ed. Tiguri 1708) glossema esse uidit \\I est depulsa b 23 coelestium b 25 Deo malebat de Prato )
Igitur cum eis, ut supra retulimus, Madianitae dominarentur, conuersi ad Dominum, misericordiam solitam flagitantes, impetrauerunt.
erat in Hebraeis Gedeon quidam nomine, uir iustus et carus Deo acceptusque. huic angelus de campo messis domum reuertenti astitit et \'Dominus\' inquit \'tecum, potens in uirtute\'.
at ille uoce humili non esse in se Deum ingemescebat, siquidem quod populum captiuitas premeret, uirtutumque Domini, qui eos de terra Aegypti eduxerat, flens recordabatur.
tum angelus (uade\' inquit \'in hoc spiritu, quo locutus es, et populum de captiuitate eripe.\' ille uero abnuere se infractis suorum uiribus, cum ipse minimus esset, tantum onus suscipere. perstare angelus, ne dubitaret posse fieri, quae Deus loquebatur.
perfecto sacrificio dirutaque ara, quam Baalis idolo Madianitae sacrauerant, ad suos profectus castra castris hostium contulit. sed Madianitis etiam gens Amalech se coniunxerat: Gedeon uero non amplius quam ad triginta et II milia exercitum parauerat.
sed priusquam confligeret, Deus ad eum locutus est, nimiam esse hanc multitudinem, quam in proelium uellet educere: Hebraeos pro solita perfidia euentum pugnae non Deo, sed uirtuti suae daturos: itaque daret uolentibus discedendi potestatem. quod ubi populo diuulgatum, xx et II a castris recesserunt. sed ex decem milibus, quae resederant, admonitus a Deo non amplius quam trecentos tenuit: