Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

igitur cum relicto Deo idola colerent, destituti diuino auxilio, a rege Mesopotamiae euieti et subacti VIII annis captiuitatem pependerunt, donec Gothoniel duce in libertatem restituti per quinquaginta annos rerum potiti sunt.

rursumque corrupti longae pacis malo idolis litauerunt. moxque aderat poena peccantibus: ab Eglom rege Moabitarum deuicti duodeuiginti annis seruierunt, donec instinctu Dei Aod regem hostium dolo interemit contractoque tumultuario exercitu libertatem armis uindicauit. idem per LXXX annos in pace Hebraeis praefuit. huic Semigar successit: isque aduersus Allophylos congressus secundum euentu proelium fecit.

rursumque Hebraeos sectantes idola rex Chananaeorum Iabin nomine subiugauit grauissimamque in eos per xx annos dominationem exercuit, donec pristinum Debbora mulier statum reddidit. adeo nihil spei in eorum ducibus erat, ut muliebri auxilio defenderentur. quamquam haecintypum ecclesiae [forma] praemissa sit, cuius auxilio captiuitas depulsa est. sub hac duce uel iudice XL annis Hebraei fuerunt.

rursumque ob peccata Madianitis traditi duro imperio habebantur, afflictique malo seruitutis diuinum auxilium implorauerunt. ita semper in secundis rebus immemores caelestium beneficiorum idolis supplicabant, in aduersis Deo.

unde cum reputare in animo soleo, populum tot beneficiis Dei obligatum, tot cladibus cum peccaret coercitum, expertumque et misericordiam et seueritatem Dei nequaquam emendatum, et cum semper ueniam erroris acciperet, semper peccasse post ueniam, nihil mirum uideri potest Christum [*](4 Jud. 3. 14 Jud. 4 sq. 20 Jud. 5. ) [*]( 1 pernitiosa P, item u. 4 pernitie II longo P: longe b 3 internetioni P 5 malim Mesopotamiae uicti 6 vm Vorstim (ef. Jud. 3,8): vn Pb IIlibertate P 7 quadraginta Judicum 3,11, cf. de Prato ad h. I. 9 Eglom Vorgtius: eglo P (ab Eglo enim rege b) 10 intinctu P \\I Aod Drusius: Adon Pb 11 exercitui P 13 Samegar LXX et August. Quaest. 25 in lib. Jud. II isque P (corr. 1 m. ex icque): hicque b II aduersum P corr. II allofilos P II secundo euentu Drusim 19 forma J. C. Hofmeisterus (in ed. Tiguri 1708) glossema esse uidit \\I est depulsa b 23 coelestium b 25 Deo malebat de Prato )

28
ab his non receptum, cum iam inde ab initio totiens in Domino rebelles deprehendantur: magisque mirum est, illis semper peccantibus numquam Dei, si quando eum implorauerunt, defuisse clementiam.