Chronica
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
ipse ■ Moyses ut terram promissam uideret tantum nec contingeret, peccato eius adscribitur, quod eo tempore, quo saium ferire et aquam producere praeceptus est, post tot uirtutum suarum experimenta dubitauerit. decessit autem anno aetatis uigesimo et centesimo.
de sepulchri loco parum compertum.
Moyse mortuo summa rerum penes Iesum Xane filium erat: etenim illum sibi Moyses successorem constituerat, uirum uirtutibus sui simillimum.
principio autem suscepti imperii dimissis per castra nuntiis populum certiorem facit frumentum uti pararent, tnduoque proximo iter pronuntiat.
sed Iordanis flumen ualidissimum transitum prohibebat, quia neque nauium copia pro tempore erat neque uadari fluuius poterat, qui tum pleno alueo ferebatur. igitur aream praeferri a sacerdotibus eosdemque aduerso flumine consistere iubet, quo facto incisus Iordanis traditur: ita per siccum copiae traductae.
erat in his locis oppidum nomine Iericho, muris ualidissimis munitum neque expugnationi neque [*]( 2 Num. 21 et Dent. 3, 20. 3 Num. 22 sqq. 7 Num. 31. Dcut. 34. 11 Dent. 32. 17 Jos. 1. 24 Jos. 3. ) [*]( 1 in Hor m. Druum II ne quam b: nequaqui P 2 in eoque de Prato: in eo quoque Pb 3 amorreoruln Pb 4 omnibusque VOftà: omniumque Pb 5 etiam Pb: quoque edd. pUraeque II castra P: et castra b 6 iericho P, sed infra c. 22 hiericho II Tunc b 9 heremo P 13 asscribitur P 15 de sepulchri loco b: depulchrolocoP 17 Moysea P ante rasuram II Naue] Navrj in LXX corruptum esse ex Navv notauit Drusius 19 sui simillimum Sigonius: suis simillimum Pb 21 flamen uadosiHHimum malebnt de Prato 26 erant P 27 Hiericho Pb )
inde aduersus Geth ductus exercitus, locatisque a tergo urbis insidiis, Iesus metum simulans, terga hosti dedit. quo uiso qui in oppido erant patentibus portis cedentibus instare. ita hi, qui in insidiis fuerant, uacuam urbem cepere, caesique omnes absque ullius effugio: rex captus summoque supplicio affectus.