Chronica
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
Mundus a Deo constitutus est abhinc annos iam paene sex milia, sicut processu uoluminis istius digeremus: quamquam inter se parum consentiant, qui rationem temporum inuestigatam ediderunt.
quod cum uel Dei nutu uel uitio uetustatis eueniat, calumnia carere debebit. mundo autem condito homo factus est: uiro Adam, mulieri Eua nomen fuit. sed constituti in paradiso, cum interdicta sibi arbore degustassent, in nostram uelut exules terram eiecti sunt.
deinde ex his Cain atque Abel nascitur: sed Cain impius fratrem interemit. filium Enoch habuit, a quo primum ciuitas condita est, auctoris nomine uocitata.