Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

sed regressus Moyses , cum duas ex lapide tabulas manu Dei scriptas detulisset, populumque luxui et sacrilegio deditum deprehendisset, tabulas confregit, indignam esse gentem existimans, cui lex Domini traderetur. multis tamen increpitos Leuitas ad se gregauit eisdemque praecepit , ut districtis gladiis populum caederent. quo impetu xx tria milia uirorum perempta traduntur, tum Moyses tabernaculum extra castra constituit :

quod quotiens fuisset ingressus , columna nubis astare pro foribus uisebatur coramque ad Moysen Deus loquebatur.

poscente autem Moyse ut Dominum in maiestate propria uideret, responsum formam Dei mortalibus oculis perspici non posse, posteriora tamen eius uidere concessum : tabulaeque , quas Moyses prius confregerat, refectae. sed in hoc colloquio Dei xl diebus diuersatus apud Dominum Moyses traditur.

cumque de monte descenderet tabulas praeferens tanta claritudine facies eius renidebat, ut intueri eum populus non

22
ualeret. sed cum mandata Dei relaturus esset, uultum uelamento obtexit, atque ita ad populum uerbis Dei locutus est. hoc in loco tabernaculum interiorumque eius aedificatio referetur. quo con-

summato nubes superne decidit atque ita tabernaculum obumbrauit, ut ipsum Moysen aditu excluderet. haec fere duobus libris, Genesi atque Exodo, continentur.

Exin Leuiticus liber sequitur, in quo litandi praecepta traduntur, mandata etiam latae superius legi adduntur, plena omnia sacerdotalibus institutis. quae si quis cognoscere uolet, perfectius inde capiet. nos enim suscepti operis modum custodientes solam historiam persequimur.

Igitur Leui tribu in sacerdotium segregata reliquae tribus dinumeratae repertaque hominum DC et m D.