Chronica
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
sed immorante diutius Moyse, quippe qui XL dies apud Dominum duceret, populus desperato eius reditu Aaron compulit simulacra facere. tunc ex metallis conflatis uituli caput extitit.
cui cum populus, Dei immemor, hostias obtulisset uinoque se et uentri dedisset, Deus spectans haec iusto dolore improbum populum nisi a Moyse exoratus delesset.
sed regressus Moyses , cum duas ex lapide tabulas manu Dei scriptas detulisset, populumque luxui et sacrilegio deditum deprehendisset, tabulas confregit, indignam esse gentem existimans, cui lex Domini traderetur. multis tamen increpitos Leuitas ad se gregauit eisdemque praecepit , ut districtis gladiis populum caederent. quo impetu xx tria milia uirorum perempta traduntur, tum Moyses tabernaculum extra castra constituit :
quod quotiens fuisset ingressus , columna nubis astare pro foribus uisebatur coramque ad Moysen Deus loquebatur.
poscente autem Moyse ut Dominum in maiestate propria uideret, responsum formam Dei mortalibus oculis perspici non posse, posteriora tamen eius uidere concessum : tabulaeque , quas Moyses prius confregerat, refectae. sed in hoc colloquio Dei xl diebus diuersatus apud Dominum Moyses traditur.
cumque de monte descenderet tabulas praeferens tanta claritudine facies eius renidebat, ut intueri eum populus non
summato nubes superne decidit atque ita tabernaculum obumbrauit, ut ipsum Moysen aditu excluderet. haec fere duobus libris, Genesi atque Exodo, continentur.