de Vita Beata
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
quaeris enim aliquid supra summum. Interrogas, quid petam ex virtute ? Ipsam. Nihil enim habet melius, ipsa pretium sui. An hoc parum magnum est ? Cum tibi dicam : " Summum bonum est infragilis animi rigor et providentia et sublimitas et sanitas et libertas et concordia et decor," aliquid etiamnunc exigis maius, ad quod ista referantur ? Quid mihi voluptatem nominas ? Hominis bonum quaero, non ventris, qui pecudibus ac beluis laxior est !
" Dissimulas," inquit, " quid a me dicatur; ego enim nego quemquam posse iucunde vivere, nisi simul et honeste vivit, quod non potest mutis contingere animalibus nec bonum suum cibo metientibus. Clare, inquam, ac palam testor hanc vitam, quam ego iucundam voco, non nisi adiecta virtute contingere."
Atqui quis ignorat plenissimos esse voluptatibus vestris stultissimos quosque et nequitiam abundare iucundis animumque ipsum genera voluptatis prava