de Vita Beata
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Summum bonum in ipso iudicio est et habitu optimae mentis, quae eum cursum[*]( cursum supplied by Hermes after Schultess.) suum implevit et finibus se suis cinxit, consummatum est summum bonum nec quicquam amplius desiderat ; nihil enim extra totum est, non magis quam ultra finem. Itaque erras, cum interrogas, quid sit illud, propter quod virtutem petam;
quaeris enim aliquid supra summum. Interrogas, quid petam ex virtute ? Ipsam. Nihil enim habet melius, ipsa pretium sui. An hoc parum magnum est ? Cum tibi dicam : " Summum bonum est infragilis animi rigor et providentia et sublimitas et sanitas et libertas et concordia et decor," aliquid etiamnunc exigis maius, ad quod ista referantur ? Quid mihi voluptatem nominas ? Hominis bonum quaero, non ventris, qui pecudibus ac beluis laxior est !