de Vita Beata
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Quid dissimilia, immo diversa componitis ? Altum quiddam est virtus, excelsum et regale, invictum, infatigabile ; voluptas
Summum bonum immortale est, nescit exire nec satietatem habet nec paenitentiam ; numquam enim recta mens vertitur nec sibi odio est nec quicquam mutavit a vita[*]( a vita supplied by Hermes after Rossbach.) optima. At voluptas tunc, cum maxime delectat, extinguitur ; non multum loci habet, itaque cito implet et taedio est et post primum impetum marcet. Nec id umquam certum est, cuius in motu natura est. Ita ne potest quidem ulla eius esse substantia, quod venit transitque celerrime in ipso usu sui periturum ; eo enim pertendit, ubi desinat, et, dum incipit, spectat ad finem.
Quid, quod tam bonis quam malis voluptas inest nec minus turpes dedecus suum quam honestos egregia delectant ? Ideoque praeceperunt veteres optimam sequi vitam, non iucundissimam, ut rectae ac bonae voluntatis non dux sed comes sit voluptas. Natura enim duce utendum est ; hanc ratio observat, hanc consulit.
Idem est ergo beate vivere et secundum
Incorruptus vir sit externis et insuperabilis miratorque tantum sui, fidens animo atque in utrumque paratus, artifex vitae ; fiducia eius non sine scientia sit, scientia non sine constantia ; maneant illi semel placita nec ulla in decretis eius litura sit. Intellegitur, etiam si non adiecero, compositum ordinatumque fore talem virum et in iis quae aget cum comitate magnificum.