de Vita Beata
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Numquam imperator ita paci credit, ut non se praeparet bello, quod etiam si non geritur, indictum est. Vos domus formosa, tamquam nec ardere nec ruere possit, insolentes, vos opes, tamquam periculum omne transcenderint maioresque sint vobis quam quibus consumendis satis virium habeat fortuna, obstupefaciunt.
Otiosi divitiis Inditis nec providetis illarum periculum, sicut barbari plerumque inclusi, ut ignari machinarum, segnes laborem obsidentium spectant nec quo illa pertineant, quae ex longinquo struuntur, intellegunt. Idem vobis evenit; marcetis in vestris rebus nec cogitatis, quot casus undique immineant iam iamque pretiosa spolia laturi.
Sapientis quisquis abstulerit divitias, omnia illi sua relinquet ; vivit enim praesentibus laetus, futuri securus.