de Vita Beata
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Cum hoc ita divisum sit, malo has in usu mihi esse, quae exercendae tranquillius sunt, quam eas, quarum experimentum sanguis et sudor est. " Ergo non ego aliter," inquit sapiens, " vivo
" Quid ergo inter me stultum et te sapientem interest, si uterque habere volumus ? " Plurimum ; divitiae enim apud sapientem virum in servitute sunt, apud stultum in imperio ; sapiens divitiis nihil permittit, vobis divitiae omnia ; vos, tamquam aliquis vobis aeternam possessionem earum promiserit, adsuescitis illis et cohaeretis, sapiens tunc maxime paupertatem meditatur, cum in mediis divitiis constitit.
Numquam imperator ita paci credit, ut non se praeparet bello, quod etiam si non geritur, indictum est. Vos domus formosa, tamquam nec ardere nec ruere possit, insolentes, vos opes, tamquam periculum omne transcenderint maioresque sint vobis quam quibus consumendis satis virium habeat fortuna, obstupefaciunt.