de Vita Beata
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Cum hoc ita divisum sit, malo has in usu mihi esse, quae exercendae tranquillius sunt, quam eas, quarum experimentum sanguis et sudor est. " Ergo non ego aliter," inquit sapiens, " vivo
p.170
quam loquor, sed vos aliter auditis ; sonus tantummodo verborum ad aures vestras pervenit : quid significent non quaeritis."