de Vita Beata

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Quid ergo sit, quare illas non in bonis numerem, et quid praestem in illis aliud quam vos, quoniam inter utrosque convenit habendas, audite. Pone in opulentissima me domo, pone aurum argentumque ubi[*]( ubi supplied by Hermes.) in promiscuo usu sit ; non suspiciam me ob ista, quae etiam si apud me, extra me tamen sunt. In sublicium pontem me transfer et inter egentes abice ; non ideo tamen me despiciam, quod in illorum numero consedero, qui manum ad stipem porrigunt. Quid enim ad rem, an frustum panis desit, cui non deest mori posse ? Quid ergo est ? Domum illam splendidam malo quam pontem. Pone in[*]( in commonly supplied.)