de Vita Beata

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Quis enim liberalitatem tantum ad togatos vocat ? Hominibus prodesse natura me iubet. Servi liberine sint hi, ingenui an libertini, iustae libertatis an inter amicos datae, quid refert ? Ubicumque homo est, ibi benefici locus est. Potest itaque pecunia etiam intra limen suum diffundi et liberalitatem exercere, quae non quia liberis debetur, sed quia a libero animo proficiscitur, ita nominata est. Haec apud sapientem nec umquam in turpes indignosque impingitur nec umquam ita defetigata errat, ut non, quotiens dignum invenerit, quasi ex pleno fluat.

Non est ergo, quod perperam exaudiatis, quae honeste, fortiter, animose a studiosis sapientiae dicuntur. Et hoc primum adtendite : aliud est studiosus sapientiae, aliud iam adeptus sapientiam. Ille tibi dicet : " Optime loquor, sed adhuc inter mala volutor plurima. Non est, quod me ad formulam meam exigas. Cum maxime facio me et formo et ad exemplar ingens attollo ; si processero quantumcumque proposui, exige ut dictis facta respondeant." Adsecutus vero humani boni summam aliter tecum

p.164
aget et dicet : “Primum non est, quod tibi permittas de melioribus ferre sententiam ; mihi iam, quod argumentum est recti, contigit malis displicere.

Sed, ut tibi rationem reddam, qua nulli mortalium invideo, audi quid promittam et quanti quaeque aestimem. Divitias nego bonum esse ; nam si essent, bonos facerent. Nunc, quoniam quod apud malos deprenditur diei bonum non potest, hoc illis nomen nego. Ceterum et habendas esse et utiles et magna commoda vitae adferentis fateor.