de Vita Beata
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Errat, si quis existimat facilem rem esse donare ; plurimum ista res habet difficultatis, si modo consilio tribuitur, non casu et impetu spargitur. Hunc promereor, illi reddo ; huic succurro, huius misereor ; illum instruo dignum quem non deducat paupertas nec occupatum teneat ; quibusdam non dabo, quamvis desit, quia, etiam si dedero, erit defuturum ; quibusdam offeram, quibusdam etiam inculcabo. Non possum in hac re esse neglegens ; numquam magis nomina facio quam cum dono.
" Quid ? tu," inquis, " recepturus donas ? " Immo non perditurus ; eo loco sit donatio, unde repeti non debeat, reddi possit. Beneficium conlocetur, quemadmodum
Quis enim liberalitatem tantum ad togatos vocat ? Hominibus prodesse natura me iubet. Servi liberine sint hi, ingenui an libertini, iustae libertatis an inter amicos datae, quid refert ? Ubicumque homo est, ibi benefici locus est. Potest itaque pecunia etiam intra limen suum diffundi et liberalitatem exercere, quae non quia liberis debetur, sed quia a libero animo proficiscitur, ita nominata est. Haec apud sapientem nec umquam in turpes indignosque impingitur nec umquam ita defetigata errat, ut non, quotiens dignum invenerit, quasi ex pleno fluat.