de Vita Beata

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Utrumne " Inutiles estis " an " Ego uti divitiis nescio " ? Quemadmodum etiam pedibus suis poterit iter conficere, escendere tamen vehiculum malet, sic pauper etsi[*]( pauper etsi Hermes after Schultess: paup' si A.) poterit esse, dives volet.

p.160
Habebit itaque opes, sed tamquam leves et avolaturas, nec ulli alii eas nec sibi graves esse patietur.

Donabit—quid erexistis aures ? quid expeditis sinum ?—donabit aut bonis aut eis, quos facere poterit bonos, donabit eum summo consilio dignissimos eligens, ut qui meminerit tam expensorum quam acceptorum rationem esse reddendam, donabit ex recta et probabili causa, nam inter turpes iacturas malum munus est; habebit sinum facilem, non perforatum, ex quo multa exeant, et nihil excidat.

Errat, si quis existimat facilem rem esse donare ; plurimum ista res habet difficultatis, si modo consilio tribuitur, non casu et impetu spargitur. Hunc promereor, illi reddo ; huic succurro, huius misereor ; illum instruo dignum quem non deducat paupertas nec occupatum teneat ; quibusdam non dabo, quamvis desit, quia, etiam si dedero, erit defuturum ; quibusdam offeram, quibusdam etiam inculcabo. Non possum in hac re esse neglegens ; numquam magis nomina facio quam cum dono.