de Vita Beata

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Ille vero fortunae benignitatem a se non summovebit et patrimonio per honesta quaesito nec gloriabitur nec erubescet. Habebit tamen etiam quo glorietur, si aperta domo et admissa in res suas civitate poterit dicere : " Quod quisque agnoverit, tollat." O magnum virum. O[*]( O supplied by Lipsius.) optime divitem, si post hanc vocem tantundem habuerit ! Ita dico : si tuto et securus scrutationem populo praebuerit, si nihil quisquam apud illum invenerit, quoi manus iniciat, audaciter et propalam erit dives.

Sapiens nullum denarium intra limen suum admittet male intrantem ; idem magnas opes, munus fortunae fructumque virtutis, non repudiabit nec excludet. Quid enim est quare illis bono loco invideat ? Veniant, hospitentur. Nec iactabit illas nec abscondet —alterum infruniti animi est, alterum timidi et pusilli, velut magnum bonum intra sinum continentis—nec, ut dixi, eiciet illas e domo. Quid enim dicet ?

Utrumne " Inutiles estis " an " Ego uti divitiis nescio " ? Quemadmodum etiam pedibus suis poterit iter conficere, escendere tamen vehiculum malet, sic pauper etsi[*]( pauper etsi Hermes after Schultess: paup' si A.) poterit esse, dives volet.

p.160
Habebit itaque opes, sed tamquam leves et avolaturas, nec ulli alii eas nec sibi graves esse patietur.