de Vita Beata
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Quaedam enim, etiam si in summam rei parva sunt et subduci sine ruina principalis boni possunt, adiciunt tamen aliquid ad perpetuam laetitiam ex virtute nascentem. Sic illum adficiunt divitiae et exhilarant, ut navigantem secundus et ferens ventus, ut dies bonus et in bruma ac frigore apricus locus.
Quis porro sapientium—nostrorum dico, quibus unum est bonum virtus—negat etiam haec, quae indifferentia vocamus, habere aliquid in se pretii et alia esse potiora ? Quibusdam ex iis tribuitur aliquid honoris, quibusdam multum. Ne erres itaque, inter potiora divitiae sunt.
" Quid ergo," inquis, " me derides, cum eundem apud te locum habeant, quem apud me ? " Vis scire, quam non eundem habeant locum ? Mihi divitiae si effluxerint, nihil auferent nisi semet ipsas, tu stupebis et videberis tibi sine te relictus, si illae a te recesserint; apud me divitiae aliquem locum habent, apud te summum ; ad postremum divitiae meae sunt, tu divitiarum es.
Desine ergo philosophis pecunia interdicere ; nemo sapientiam paupertate damnavit. Habebit philosophus amplas opes, sed nulli detractas nec alieno sanguine cruentas, sine cuiusquam iniuria partas, sine sordidis quaestibus, quarum tam honestus