de Vita Beata
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Vos quidem, quod virtutem cultoremque eius odistis, nihil novi facitis. Nam et solem lumina aegra formidant et aversantur diem splendidum nocturna animalia, quae ad primum eius ortum stupent et latibula sua passim petunt, abduntur in aliquas rimas timida lucis. Gemite et infelicem linguam bonorum exercete convicio, hiate, commordete ; citius multo frangetis dentes quam imprimetis.
" Quare ille philosophiae studiosus est et tam dives vitam agit ? Quare opes contemnendas dicit et habet ? Vitam contemnendam putat et tamen vivit ? Valetudinem contemnendam et tamen illam diligentissime tuetur atque optimam mavult ? Et exilium vanum nomen putat et ait : 'Quid enim est mali mutare regiones ?' et tamen, si licet, senescit in patria ? Et inter longius tempus et brevius nihil interesse iudicat, tamen, si nihil prohibet, extendit aetatem et in multa senectute placidus viret ?"
Ait ista debere contemni, non, ne habeat, sed ne sollicitus habeat ; non abigit illa a se, sed abeuntia