de Vita Beata
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
" Ego mortem eodem voltu comoediamque videbo. Ego laboribus, quanticumque illi erunt, parebo animo
p.150
fulciens corpus. Ego divitias et praesentis et absentis aeque contemnam, nec si aliubi iacebunt, tristior, nec si circa me fulgebunt, animosior. Ego fortunam nec venientem sentiam nec recedentem. Ego terras omnis tamquam meas videbo, meas tamquam omnium. Ego sic vivam quasi sciam aliis esse me natum et naturae rerum hoc nomine gratias agam ; quo enim melius genere negotium meum agere potuit ? Unum me donavit omnibus, uni mihi omnis. Quicquid habebo, nec sordide custodiam nec prodige spargam. Nihil magis possidere me credam quam bene donata. Non numero nec pondere beneficia nec ulla nisi accipientis aestimatione perpendam ; numquam id mihi multum erit, quod dignus accipiet. Nihil opinionis causa, omnia conscientiae faciam. Populo spectante fieri credam quicquid me conscio faciam.