de Vita Beata

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

" Quicquid feci adhuc infectum

p.104
esse mallem, quicquid dixi cum recogito, mutis invideo,[*]( mutis invideo Gruter: in multis uideo A.) quicquid optavi inimicorum exsecrationem puto, quicquid timui, di boni, quanto levius fuit quam quod concupii ! Cum multis inimicitias gessi et in gratiam ex odio, si modo ulla inter malos gratia est, redii ; mihi ipsi nondum amicus sum. Omnem operam dedi, ut me multitudini educerem et aliqua dote notabilem facerem. Quid aliud quam telis me opposui et malevolentiae quod morderet ostendi ?

Vides istos, qui eloquentiam laudant, qui opes sequuntur, qui gratiae adulantur, qui potentiam extollunt ? Omnes aut sunt hostes aut, quod in aequo est, esse possunt. Quam magnus mirantium tam magnus invidentium populus est. Quin potius quaero aliquod usu bonum, quod sentiam, non quod ostendam ? Ista, quae spectantur, ad quae consistitur, quae alter alteri stupens monstrat, foris nitent, introrsus misera sunt."

Quaeramus aliquod non in speciem bonum, sed solidum et aequale et a secretiore parte formosius ; hoc eruamus. Nec longe positum est; invenietur, scire tantum opus est quo manum porrigas. Nunc velut in tenebris vicina transimus offensantes ea ipsa quae desideramus.