de Vita Beata

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Quid tibi pro hac expeditione promittit ? Ingentia et aequa divinis. Nihil cogens, nullo indigebis, liber eris, tutus, indemnis ; nihil frustra temptabis, nihil prohibeberis ; omnia tibi ex sententia cedent, nihil adversum accidet, nihil contra opinionem ac voluntatem. " Quid ergo ?

Virtus ad beate vivendum sufficit ? " Perfecta illa et divina quidni sufficiat, immo superfluat ? Quid enim deesse potest extra desiderium omnium posito ? Quid extrinsecus opus est ei, qui omnia sua in se collegit ? Sed ei, qui ad virtutem tendit, etiam si multum processit, opus est aliqua fortunae indulgentia adhuc inter humana luctanti, dum nodum illum exsolvit et omne vinculum mortale. Quid ergo interest ? Quod arte alligati sunt alii, adstricti alii, districti quoque. Hic, qui ad superiora progressus est et se altius extulit,

p.142
laxam catenam trahit nondum liber, iam tamen pro libero.

Si quis itaque ex istis, qui philosophiam conlatrant, quod solent dixerit : " Quare ergo tu fortius loqueris quam vivis ? Quare et superiori verba summittis et pecuniam necessarium tibi instrumentum existimas et damno moveris et lacrimas audita coniugis aut amici morte demittis et respicis famam et malignis sermonibus tangeris ?