de Vita Beata

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Illo ergo summum bonum escendat, unde nulla vi detrahitur, quo neque dolori neque spei nec timori sit aditus[*]( timori sit aditus A5 : timoris ita ditus A1: timori est Gertz : timorist Hermes : timori sit Bourgery. ) nec ulli rei, quae deterius summi boni ius faciat ; escendere autem illo sola virtus potest. Illius gradu clivus iste frangendus est ; illa fortiter stabit et quicquid evenerit feret non patiens tantum sed etiam volens, omnemque temporum difficultatem sciet legem esse naturae et ut bonus miles feret volnera, numerabit cicatrices, et transverberatus telis moriens amabit eum, pro quo cadet, imperatorem ; habebit illud in animo vetus praeceptum : deum sequere !