de Vita Beata

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Qui vero virtutis voluptatisque societatem facit et ne ex aequo quidem, fragilitate alterius boni quicquid in altero vigoris est hebetat libertatemque illam, ita demum, si nihil se pretiosius novit, invictam, sub iugum mittit. Nam, quae maxima servitus est, incipit illi opus esse fortuna; sequitur vita anxia, suspiciosa, trepida, casum pavens, temporum suspensa momentis.

Non das virtuti fundamentum grave, immobile, sed iubes illam in loco volubili stare ; quid autem tam volubile est, quam fortuitorum expectatio et corporis rerumque corpus adficientium varietas ? Quomodo hic potest deo parere et quicquid evenit bono animo excipere

p.138
nec de fato queri casuum suorum benignus interpres, si ad voluptatum dolorumque punctiunculas concutitur ? Sed ne patriae quidem bonus tutor aut vindex est nec amicorum propugnator, si ad voluptates vergit.