de Vita Beata
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Ille, quisquis desidiosum otium et gulae ac libidinis vices felicitatem vocat, bonum malae rei quaerit auctorem et, cum illo venit blando nomine inductus, sequitur voluptatem non quam audit, sed quam attulit, et vitia sua cum coepit putare similia praeceptis, indulget illis non timide, nec obscure luxuriatur sed iam inde aperto capite. Itaque non dicam, quod plerique nostrorum, sectam Epicuri flagitiorum magistram esse, sed illud dico : male audit, infamis est, et immerito.
Frons eius ipsa dat locum fabulae et ad malam spem inritat. Hoc tale est, quale vir fortis stolam indutus ; constat tibi pudicitia, virilitas salva est, nulli corpus tuum turpi patientiae vacat, sed in manu tympanum est ! Titulus itaque honestus eligatur et inscriptio ipsa excitans animum ; quae stat, ad eam[*]( stat ad eam Bourgery : statim A : Hermes after Reitzenstein supplies quae stat, corpori adulatur invitavitque, before quae statim. ) venerunt vitia.
Quisquis ad virtutem accessit, dedit generosae indolis specimen ; qui voluptatem sequitur, videtur enervis, fractus, degenerans viro, perventurus in turpia, nisi aliquis distinxerit illi voluptates, ut sciat, quae ex eis intra naturale desiderium desistant, quae praeceps ferantur infinitaeque sint et, quo magis implentur, eo magis inexplebiles.